﻿INCIPIT AD HEBRÆOS.
1.
Multifariam, multisque modis olim Deus loquens patribus in prophetis: 
novissime, diebus istis locutus est nobis in Filio, quem constituit hæredem universorum, per quem fecit et sæcula: 
qui cum sit splendor gloriæ, et figura substantiæ ejus, portansque omnia verbo virtutis suæ, purgationem peccatorum faciens, sedet ad dexteram majestatis in excelsis: 
tanto melior angelis effectus, quanto differentius præ illis nomen hæreditavit. 
Cui enim dixit aliquando angelorum: Filius meus es tu, ego hodie genui te? Et rursum: Ego ero illi in patrem, et ipse erit mihi in filium? 
Et cum iterum introducit primogenitum in orbem terræ, dicit: Et adorent eum omnes angeli Dei. 
Et ad angelos quidem dicit: Qui facit angelos suos spiritus, et ministros suos flammam ignis. 
Ad Filium autem: Thronus tuus Deus in sæculum sæculi: virga æquitatis, virga regni tui. 
Dilexisti justitiam, et odisti iniquitatem: propterea unxit te Deus, Deus tuus, oleo exultationis præ participibus tuis. 
Et: Tu in principio, Domine, terram fundasti: et opera manuum tuarum sunt cæli. 
Ipsi peribunt, tu autem permanebis, et omnes ut vestimentum veterascent: 
et velut amictum mutabis eos, et mutabuntur: tu autem idem ipse es, et anni tui non deficient. 
Ad quem autem angelorum dixit aliquando: Sede a dextris meis, quoadusque ponam inimicos tuos scabellum pedum tuorum? 
Nonne omnes sunt administratorii spiritus, in ministerium missi propter eos, qui hæreditatem capient salutis? 
