﻿IESU FILII SIRACH.
5.
Noli attendere ad possessiones iniquas, et ne dixeris: Est mihi sufficiens vita: nihil enim proderit in tempore vindictæ et obductionis. 
Ne sequaris in fortitudine tua concupiscentiam cordis tui, 
et ne dixeris: Quomodo potui? aut, Quis me subjiciet propter facta mea? Deus enim vindicans vindicabit. 
Ne dixeris: Peccavi: et quid mihi accidit triste? Altissimus enim est patiens redditor. 
De propitiatio peccato noli esse sine metu, neque adjicias peccatum super peccatum. 
Et ne dicas: Miseratio Domini magna est, multitudinis peccatorum meorum miserebitur: 
misericordia enim et ira ab illo cito proximant, et in peccatores respicit ira illius. 
Non tardes converti ad Dominum, et ne differas de die in diem: 
subito enim veniet ira illius, et in tempore vindictæ disperdet te. 
Noli anxius esse in divitiis injustis: non enim proderunt tibi in die obductionis et vindictæ. 
Non ventiles te in omnem ventum, et non eas in omnem viam: sic enim omnis peccator probatur in duplici lingua. 
Esto firmus in via Domini, et in veritate sensus tui et scientia: et prosequatur te verbum pacis et justitiæ. 
Esto mansuetus ad audiendum verbum, ut intelligas, et cum sapientia proferas responsum verum. 
Si est tibi intellectus, responde proximo: sin autem, sit manus tua super os tuum, ne capiaris in verbo indisciplinato, et confundaris. 
Honor et gloria in sermone sensati: lingua vero imprudentis subversio est ipsius. 
Non appelleris susurro, et lingua tua ne capiaris et confundaris: 
super furem enim est confusio et pœnitentia, et denotatio pessima super bilinguem: susurratori autem odium, et inimicitia, et contumelia. 
Justifica pusillum et magnum similiter. 
