﻿PSALMORUM.
145.
Alleluja, Aggæi et Zachariæ. 
Lauda, anima mea, Dominum. Laudabo Dominum in vita mea; psallam Deo meo quamdiu fuero. Nolite confidere in principibus, 
in filiis hominum, in quibus non est salus. 
Exibit spiritus ejus, et revertetur in terram suam; in illa die peribunt omnes cogitationes eorum. 
Beatus cujus Deus Jacob adjutor ejus, spes ejus in Domino Deo ipsius: 
qui fecit cælum et terram, mare, et omnia quæ in eis sunt. 
Qui custodit veritatem in sæculum; facit judicium injuriam patientibus; dat escam esurientibus. Dominus solvit compeditos; 
Dominus illuminat cæcos. Dominus erigit elisos; Dominus diligit justos. 
Dominus custodit advenas, pupillum et viduam suscipiet, et vias peccatorum disperdet. 
Regnabit Dominus in sæcula; Deus tuus, Sion, in generationem et generationem. 
