﻿PSALMORUM.
124.
Canticum graduum. Qui confidunt in Domino, sicut mons Sion: non commovebitur in æternum, qui habitat 
in Jerusalem. Montes in circuitu ejus; et Dominus in circuitu populi sui, ex hoc nunc et usque in sæculum. 
Quia non relinquet Dominus virgam peccatorum super sortem justorum: ut non extendant justi ad iniquitatem manus suas, 
benefac, Domine, bonis, et rectis corde. 
Declinantes autem in obligationes, adducet Dominus cum operantibus iniquitatem. Pax super Israël ! 
