﻿PSALMORUM.
81.
Psalmus Asaph. Deus stetit in synagoga deorum; in medio autem deos dijudicat. 
Usquequo judicatis iniquitatem, et facies peccatorum sumitis? 
Judicate egeno et pupillo; humilem et pauperem justificate. 
Eripite pauperem, et egenum de manu peccatoris liberate. 
Nescierunt, neque intellexerunt; in tenebris ambulant: movebuntur omnia fundamenta terræ. 
Ego dixi: Dii estis, et filii Excelsi omnes. 
Vos autem sicut homines moriemini, et sicut unus de principibus cadetis. 
Surge, Deus, judica terram, quoniam tu hæreditabis in omnibus gentibus. 
