﻿PSALMORUM.
74.
In finem, ne corrumpas. Psalmus cantici Asaph. 
Confitebimur tibi, Deus, confitebimur, et invocabimus nomen tuum; narrabimus mirabilia tua. 
Cum accepero tempus, ego justitias judicabo. 
Liquefacta est terra et omnes qui habitant in ea: ego confirmavi columnas ejus. 
Dixi iniquis: Nolite inique agere: et delinquentibus: Nolite exaltare cornu: 
nolite extollere in altum cornu vestrum; nolite loqui adversus Deum iniquitatem. 
Quia neque ab oriente, neque ab occidente, neque a desertis montibus: 
quoniam Deus judex est. Hunc humiliat, et hunc exaltat: 
quia calix in manu Domini vini meri, plenus misto. Et inclinavit ex hoc in hoc; verumtamen fæx ejus non est exinanita: bibent omnes peccatores terræ. 
Ego autem annuntiabo in sæculum; cantabo Deo Jacob: 
et omnia cornua peccatorum confringam, et exaltabuntur cornua justi. 
