﻿PSALMORUM.
51.
In finem. Intellectus David, 
cum venit Doëg Idumæus, et nuntiavit Sauli: Venit David in domum Achimelech. 
Quid gloriaris in malitia, qui potens es in iniquitate? 
Tota die injustitiam cogitavit lingua tua; sicut novacula acuta fecisti dolum. 
Dilexisti malitiam super benignitatem; iniquitatem magis quam loqui æquitatem. 
Dilexisti omnia verba præcipitationis; lingua dolosa. 
Propterea Deus destruet te in finem; evellet te, et emigrabit te de tabernaculo tuo, et radicem tuam de terra viventium. 
Videbunt justi, et timebunt; et super eum ridebunt, et dicent: 
Ecce homo qui non posuit Deum adjutorem suum; sed speravit in multitudine divitiarum suarum, et prævaluit in vanitate sua. 
Ego autem, sicut oliva fructifera in domo Dei; speravi in misericordia Dei, in æternum et in sæculum sæculi. 
Confitebor tibi in sæculum, quia fecisti; et exspectabo nomen tuum, quoniam bonum est in conspectu sanctorum tuorum. 
