﻿PSALMORUM.
3.
Psalmus David, cum fugeret a facie Absalom filii sui. 
Domine, quid multiplicati sunt qui tribulant me? Multi insurgunt adversum me; 
multi dicunt animæ meæ: Non est salus ipsi in Deo ejus. 
Tu autem Domine, susceptor meus es, gloria mea, et exaltans caput meum. 
Voce mea ad Dominum clamavi; et exaudivit me de monte sancto suo. 
Ego dormivi, et soporatus sum; et exsurrexi, quia Dominus suscepit me. 
Non timebo millia populi circumdantis me. Exsurge, Domine; salvum me fac, Deus meus. 
Quoniam tu percussisti omnes adversantes mihi sine causa; dentes peccatorum contrivisti. 
Domini est salus; et super populum tuum benedictio tua. 
